- CTESIAE
- CTESIAEduo fuerunt: Unus Cnidius, alter Ephesius. Utriusque meminit Plut. l. de Flum. Ac Cnidio quidem tribuit libros περὶ ὀρῶν, quorum e secundo testimonium promit in Caico, ut et Stobaeus facit sermone περὶ νόσου. Estque hic nobilis ille Historicus, qui historiâ Assyriorum, Persarum, etc. ex ipsis Persicis Archivis conscriptâ Artaxerxis tempore vixit, de quo Vossius de Hist. Graec. l. 1. c. 5. Captus enim (sub Xenophonte militans) in proelio, quô Cyrus iunior a fratre Artaxerxe Mnemone victus erat, hunc a vulnere quod acceperat, sanavit: hinc per 17. ann. Medicinam in Perside fecit, Diodoro, l. 2. et 14. Strab. l. 14. Phot. cod. 72. Trogo etiam Pompeio, laudatissimus Historicus, nec non et aliis, qui proin eum sequi maluerunt, quam Herodotum. Ille enim Herodotô iunior, χεδὸν εν ἅπασιν ἀντικείμενα Η῾ροδότῳ ἱςτορῶν, fere in omnibus Herodoto repugnatia, narrat, Photius ibid. Vide et Ioh. Mars hamum, Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Assyriorum Regibus, iuxta Ctesiam, iuxta Herodotum et de Medorum Regibus, agens, Ctesianae chronologiae non multum fidendum esse, iudicat. Ephesio autem, cuius aetas nescitur, idem Plutarchus adscribit libros de Perseo illo, qui Medusam interemit: καθὼς ἱςτορεῖ Κτησίας Ε᾿φέσιος εν ά Περσηΐδος. Meminit et eôdem libellô librorum Ctesiae περὶ ποταμῶν, unde secundum citat, sed utrius sint, non addit. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 349. 350.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.